

Epistola ad Ephesios*
Caput 4: Versus 13
Donec.Id est indiejudicii.Omnes.Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitateagnitionis Filii Dei;vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro.Occurramus.Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium.In virum perfectum.Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem aetatem, quae est mensura et meta aetatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua aetate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque aetatis mortui fuerint.